Isaiah 16

HIER. Idcirco prophetae vix intelliguntur, etc., usque ad qui dominetur in toto orbe. ID. Ruth scilicet, quia juxta praeceptum Domini, etc., usque ad sicut enim Christus pro utroque populo venit, sic de utroque nasci voluit. Jerusalem, vel potius ad Ecclesiam, quae est in contemplatione tanquam speculationis filia. In Jerusalem quoque maxime praedicavit, miracula fecit, passus est, mortuus est, et resurrexit, et genus humanum redemit. Sic in captivitatem transibunt per Arnon: qui est terminus Moabitarum et Amorrhaeorum. HIER. quae interpretatur illuminatio eorum qui, derelictis erroribus, transcendunt ad scientiam veritatis. Nihil agas sine consilio, nec circumferaris omni vento doctrinae, sequere magni consilii angelum. De vagis scilicet et errantibus Ecclesiam faciendo. Tabernaculum scilicet, in quo quiescere te putabas, etc., usque ad ut fugientem populum Dei apud se recipiat et abscondat. Qui me fugerunt, qui de Ecclesia egressi sunt, qui sensum suum sunt secuti, non doctrinam Spiritus sancti. Subito transit ad interfectionem Sennacherib, qui pulvis et miser, quia gloria ejus tanquam pulvis, quem projicit ventus a facie terrae, et miserabiliter ab hac luce migravit, occisus a filiis suis in templo Dei sui. Judaei exponunt hoc de Ezechia, qui, post mortem Sennacherib, in pace regnavit. Sed melius ad Christum referuntur, et quaedam ad primum, quaedam ad secundum referuntur adventum. Quiescens et judicans, super corda bonorum. More Scripturae, quia laeta nuntiaverat, ne negligentes faceret, comminatione terret. ID. Contra Deum in coelum posuit os suum prophetis detrahens. Illud evangelicum apponens: Moysen et David homicidas vocat, Josue sanguinarium. Alter ad alterum, omnes scilicet haereticorum et philosophorum diversitates contra se in tormentis mugient. Non aedificatos quadro lapide, sicut templum Dei sunt, in quo sic lapides politi, ut nec malleus auditus sit, nec securis. Omnes cogitationes eorum quod significat Hesebon non pertinent ad civitatem Dei; de qua: Psal. 45.; sed suburbana sunt, ut ad urbem Domini pertinere credantur. Attolens altitudinem, etc., usque ad Domini ergo gentium apostoli et apostolici viri vineae Sabama exciderunt flagella. Lustrantes universam terram Moab. Ut tandem quos interficerent, non haberent. Metaphoram vineae prosequitur. ID. Ut mirabilia Domini viderent in profundo tentationum liberati ex eis. Vinea Moab, ex vicinia loci talis est, qualis Sodoma. Qui se extollit contra sententiam Dei. Carmelus mons est inter Phoenicem et Palaestinam imminens Ptolomaidi, in quo Elias oravit. Et ponitur saepe pro qualibet fertilitate; unde et hic: III Reg. 18., id est, fertilitas in qua laetabantur Moabitae. Quia spiritualis circumcisionis notitiam se habere jactant haeretici. Ne draconis venena inde exprimantur, et bibentes interficiantur. Propheta, qui tanquam cithara, musica arte compositus, et de Dei timore concipiens, multos liberos generat, ut omnis chorda sonum suum reddat. Sicut cithara sonum compositum non emittit, etc., usque ad et Jacobus, cui una deest, desunt omnes. Ad sanctam, scilicet Ecclesiae, quae conabitur sua facere, non praevalebit: non enim statim perfecte virtutem capimus. In eis scilicet non invenient auxilium, in quibus sperabat, et sic apparuit, quia incassum colebat. In prooemio, etc., Quod enim tibi coeperat, hic est completum. quasi diceret: Sicut pauci racemi remanent, etc., usque ad sed relicto errore conversus, tribus annis tantum parvus et modicus et inglorius relinquitur. ID. Falsa doctrina omnia lucri causa facit, etc., usque ad levius peccatum est aperte peccare quam sanctitatem simulare.
Copyright information for VulgGlossa